Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.31.1 Cic. Fam. 10.31.4 (English) >>Cic. Fam. 10.31.6

10.31.3 Caesarem vero, quod me in tanta fortuna modo cognitum vetustissimorum familiarium loco habuit, dilexi summa cum pietate et fide. quae mea sententia gerere mihi licuit, ita feci ut optimus quisque maxime probarit; quod iussus sum, eo tempore atque ita feci ut appareret invito imperatum esse. cuius facti iniustissima invidia erudire me potuit quam iucunda libertas et quam misera sub dominatione vita esset. ita si id agitur ut rursus in potestate omnia unius sint, quicumque is est, ei me profiteor inimicum, nec periculum est ullum quod pro libertate aut refugiam aut deprecer. 10.31.4 sed consules neque senatus consulto neque litteris suis praeceperant mihi quid facerem ; unas enim post Idus Mart. demum a Pansa litteras accepi, in quibus hortatur me ut senatu scribam me et exercitum in potestate eius futurum. quod, cum Lepidus contionaretur atque omnibus scriberet se consentire cum Antonio, maxime contrarium fuit ; nam quibus commeatibus invito illo per illius provinciam legiones ducerem? aut si cetera transissem, num etiam Alpis poteram transvolare, quae praesidio illius tenentur? adde huc quod perferri litterae nulla condicione potuerunt ; sescentis enim locis excutiuntur, deinde etiam retinentur ab Lepido tabellarii. 10.31.5 illud me Cordubae pro contione dixisse nemo vocabit in dubium, provinciam me nulli, nisi qui ab senatu missus venisset, traditurum. nam de legione tricesima tradenda quantas contentiones habuerim quid ego scribam? qua tradita quanto pro re p. infirmior futurus fuerim quis ignorat? hac enim legione noli acrius aut pugnacius quicquam putare esse. qua re eum me existima esse, qui primum pacis cupidissimus sim (omnis enim civis plane studeo esse salvos), deinde qui et me et rem publicam vindicare in libertatem paratus sim.


Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.31.1 Cic. Fam. 10.31.4 (English) >>Cic. Fam. 10.31.6

Powered by PhiloLogic